promo_banner

Реклама

Читайте только на ЛитРес

Книгу нельзя скачать файлом, но можно читать в нашем приложении или онлайн на сайте.

Читать книгу: «Platonis Apologia Socratis», страница 2

Шрифт:

PARS I

EXORDIUM

Quomodo vos, Athenienses, affecerint accusatores mei, nescio: ego certe ipse quoque, illis dicentibus, paene mei sum oblitus; adeo persuasibilis eorum oratio erat. Quamquam veri quidem, prope dicam, nihil dixerunt. Sed ex plurimis rebus, quas mentiti sunt, maxime unam sum hanc miratus, quod monebant cavendum esse vobis, ne a me deciperemini, qui peritus essem dicendi. Quod enim eos non puduit, quia nunc statim a me refellentur reipsa, ubi patuerit me ne mediocriter quidem peritum esse dicendi, id mihi visum est ab iis impudentissime fieri: nisi forte dicendi peritum ipsi vocant eum, qui vera dicat. Si enim hoc volunt, fatebor equidem me, non ipsorum exemplo, esse oratorem. Isti igitur, ut ego aio, nihil veri dixerunt; vos autem ex me nihil nisi verum audietis. Non, hercle, Athenienses, pulchris contextam orationem, qualis ipsorum fuit, verbis et vocabulis, neque ornatam, sed audietis immediate dicta quotidianis vocabulis. Nam credo iusta esse quae dico: et ne quisquam vestrum exspectet aliter. Non enim deceat, opinor, cives, huic aetati, velut adolescentulo fingenti orationem, ad vos prodire. Et vero hoc etiam atque etiam, Athenienses, vos rogo et quaeso, si me eodem genere audiatis pro me dicentem, quo loqui sum solitus et in foro apud mensas, ubi me vestrum plerique audierunt, et aliis in locis, ut nec miremini, neque ob illud tumultuemini. Nam ita se res habet. Nunc ego primum in suggestum iudicii adscendi, annos natus plus septuaginta. Mirifice ergo hospes sum in dictione hic usitata. Ut igitur, si revera hospes essem, veniam mihi, opinor, daretis, si et voce illa et modo illo loquerer, in quibus nutritus essem: ita etiam nunc a vobis peto, id quod iustum est mea sententia, ut mihi dicendi modum liberum sinatis – fortasse enim aliquantulum deterior erit, fortasse melior – ; idque solum consideretis, atque ad id animum advertatis, utrum iusta dicam nec ne. Nam iudicis haec laus est; oratoris autem, vera dicere.

PROPOSITIO

Primum igitur aequum est, Athenienses, me ad prima quae in me iacta sunt mendacia et primis accusatoribus respondere; deinde ad posteriora et posterioribus. Mihi enim apud vos multi exstiterunt accusatores, qui iam pridem multos per annos et nihil veri dixerunt; quos ego magis metuo quam Anytum eiusque socios, quamvis etiam hi sint graves. Verum illi sunt graviores, qui vestrum plerisque a pueritia acceptis persuadebant rem, quam crimini mihi darent, falsissimam: esse quendam Socratem, virum sapientem, qui et coelestia curet, et quae sub terra sint omnia perquisierit, causamque inferiorem efficiat superiorem. Hi quod eam famam sparserunt, Athenienses, graves illi sunt accusatores mei. Nam qui audiunt, putant eos, qui talia quaerant, ne deos quidem esse statuere. Deinde accusatores hi sunt numero multi, et longo iam tempore me accusarunt; tum etiam ea aetate vobis haec dicebant, qua maxime credere possetis, quum vos partim pueri essetis et adolescentuli, absentemque accusabant, prorsus nemine causam dicente. Sed quod omnium absurdissimum est, ne nomina quidem eorum licet scire aut dicere, praeterquam si quis poeta inter eos est comicus. Quicumque autem invidia moti et calumnia usi sollicitabant vos, et quod sibimet ipsis persuasum erat, aliis persuadebant, hi omnes longe difficillimi sunt. Neque enim huc producere licet eorum quemquam, nec redarguere; sed necesse est prorsus ut quasi cum larvis pugnem et dicendo et redarguendo, respondente nemine. Itaque etiam vos existimate, ut ego aio, duplices mihi accusatores exstitisse; alteros, qui modo accusarunt; alteros, qui iam pridem, quos dixi: ac putate mihi faciendum ut adversus illos veteres me primum defendam. Nam et vos illis prius accusantibus aures praebuistis, multoque magis quam his posterioribus. Age vero, respondendum nunc est, Athenienses, atque enitendum, ut invidia, quam vos longo tempore conceptam habetis, ea vobis eximatur tam brevi tempore. Velim igitur hoc ita fieri, si quid expediat et vobis et mihi, et respondendo me quippiam proficere: sed arbitror id difficile esse, minimeque me latet, qualis sit rei conditio. Verum tamen hoc ita esto, uti deo placet; legi quidem parendum est et causa dicenda.

CONFUTATIO, i

Itaque repetamus a principio, quae illa accusatio sit, unde exorta est infamia mea; cui iam etiam fidem habens Melitus, hanc mihi actionem intendit. Age vero, quidnam, quod crimini mihi darent, dicebant criminatores? Velut accusatorum enim nobis recitanda est iurata formula ipsorum: Socrates iniuste curioseque facit, quod inquirit quae sub terra sunt et quae in coelo, et causam inferiorem efficit superiorem, aliosque eadem docet.

Talis fere formula est. Atqui talia videbatis ipsi quoque in Aristophanis comoedia, Socratem quendam ibi traduci, praedicantem se per aerem gradiri et alias plurimas nugas agentem: quibus de rebus ego nihil nec magnum quicquam nec tantillum intelligo. Atque hoc non dico tamquam contemnens id genus scientiae, si quis talium rerum sapiens est: nequaquam ego tot criminibus a Melito reus fiam! Sed mihi talibus cum rebus, Athenienses, nihil est. Testes hic rursus adhibeo plerosque vestrum, postuloque ut vos alius alium edoceatis et dicatis, quotquot me umquam audistis disserentem: nam multi vestrum sunt qui audierunt. Dicite ergo inter vos, an quis vestrum umquam de talibus rebus me quicquam aut magnum aut tantillum audierit disserentem: atque ex eo cognoscetis, huiusmodi esse etiam cetera de me vulgo narrata. At neque horum quicquam factum est: nec vero si ex quoquam audistis, me id factitare ut erudiam homines et mercedem exigam, ne hoc quidem verum est. Tametsi hoc quidem mihi videtur pulchrum esse, si quis possit erudire homines, quemadmodum et Leontinus Gorgias et Prodicus Ceus et Hippias Eleus. Nam horum quisque, cives, potest in quamvis civitatem profectus, adolescentibus, quos nihil prohibet cum quocumque velint suorum civium gratis versari, his, inquam, persuadent ut, relicta illorum consuetudine, cum ipsis versentur, pretio soluto, atque insuper gratiam habeant. Praeterea etiam alius homo Parius hic est sapiens, quem ego sic cognovi esse in urbe. Forte enim conveneram virum, qui sapientiae doctoribus plus pecuniae numeraverat quam ceteri omnes, Calliam Hipponici. Hunc igitur rogabam – sunt enim ei duo filii – : Callia, inquam, si tui filii pulli equini aut vituli essent nati, haberemus certe quem iis magistrum caperemus et conduceremus, qui eos esset probos praestantesque redditurus in quo conveniret genere virtutis: quippe is foret aliquis peritorum aut rei equestris, aut agriculturae: nunc quoniam homines sunt, quem iis magistrum capere cogitas? quis huius virtutis, qua et homo et civis praestat, sciens est? nam te puto id quaesivisse, propterea quod filios habes. Estne aliquis, inquam nec ne? Vero, inquit. Quis, inquam, et cuias? et quo pretio docet? Evenus, inquit, mi Socrates, Parius; quinque minis. Ibi tum ego Evenum beatum praedicavi, si vere nosset hanc artem, et adeo commode doceret. Ego ergo ipse quoque placerem mihi et superbirem, ista si tenerem: sed non teneo, Athenienses.

Hic forsitan suscipiens aliquis dicat vestrum: Quodnam ergo tibi, Socrate, negotium est? Unde crimina haec in te conflata sunt? Non sane enim, te nihil curiosius ceteris tractante, postea tantus rumor et sermo exiit, nisi aliud quicquam ageres quam plerique. Dic ergo nobis, quid rei sit, ne etiam nos temere de te pronunciemus. Hoc qui dicit, videtur mihi aequum dicere. Quare ego conabor vobis demonstrare, quae tandem ea res sit, quae mihi et nomen et crimen peperit. Audite, quaeso. Ac fortasse nonnullis vestrum videbor ludere; sed mihi credite, nihil vobis nisi verum narrabo. Nam ego, Athenienses, ob nullam rem aliam nisi ob sapientiam quandam hoc nomen adeptus sum. Qualis ista sapientia sit, rogatis. Est ea, ut opinor, humana sapientia. Vere enim videor in hoc genere sapiens esse; illi autem, quos modo dicebam, facile in maiore quodam quam humano genere sapientiae fuerint sapientes; aut non habeo quod dicam. Non enim profecto illam teneo; sed quisquid id ait, is et mentitur et mei criminandi causa dicit. At ne mihi obstrepatis, Athenienses, etiamsi videar vobis aliquid magnum dicere. Non enim meum erit dictum, quod dicam, sed auctorem, qui dixit, haud spernendum vobis laudabo. Mea enim an sit aliqua sapientia et qualis, testem vobis adhibebo deum Delphicum. Nam Chaerephontis, opinor, meministis. Is et mihi sodalis erat ab adolescentia, et vestrum maiori parti simul sodalis, simul vobiscum nuper ex urbe fugit rediitque. Ac noctis sane qualis fuerit Chaerepho, quam vehemens ad quamcumque rem animum appulisset. Ita etiam quondam Delphos profectus, hanc rem ausus est sciscitari – sed propter id quod dicam ne tumultuemini, cives – : rogavit enim hercle, an quisquam esset me sapientior; Pythia autem respondit, neminem sapientiorem esse. Quibus de rebus apud vos hic frater eius testabitur, quoniam ipse mortuus est. Iam videte, quibus de causis haec dicam. Volo enim vos docere unde mihi crimen conflatum sit. Nam ego illa re audita, sic cogitabam: Quid tandem dicit deus? aut quid significat? nam ego sane mihi ipse nec magnae nec tantillae conscius sum sapientiae. Quid ergo tandem dicit, quum ait me sapientissimum esse? Non enim profecto mentitur, puto; neque enim fas illi. Sic diu haerebam, quid tandem diceret: posthac aegerrime ad illud inquirendum hac fere via me contuli. Accessi ad eorum quendam qui sapientes videbantur esse, ibi credens me, si uspiam alibi, posse arguere oraculum, et adversus eius responsum ita dicere: Hicce est certe sapientior quam ego; tu autem dixisti me. Ergo quum dispicerem hominem – nomine enim appellare nihil attinet: erat autem civilium virorum quidam, quem quum inspectarem, ista prope mente fui, Athenienses – : mox cum eo colloquenti visus mihi est ille tum aliis multis hominibus, tum sibi maxime sapiens videri, at non esse. Ibi conabar ei demonstrare, ipsum putare se esse sapientem, at non esse. Ex eo igitur et ipsi factus sum invisus, et multis eorum qui aderant. Inde ego domum abiens hoc reputabam: Isto quidem homine ego sapientior sum. Nam etsi fortasse neuter nostrum quicquam scit rei praeclarae aut bonae; at ille putat se aliquid scire, quum nihil sciat; ego autem, ut nihil scio, ita ne puto quidem me scire quicquam. Igitur tantulo hoc ipso videor esse sapientior illo, quod quae nescio, ea me ne puto quidem scire. Inde me ad alium contuli ex iis, qui sapientiores illo habebantur; sed is mihi in eandem venit opinionem. Tum vero et huic et aliis multis invisus factus sum. Postea ergo iam ordine singulos adii, videns quidem et dolens invisum me fieri, atque ob id metuens: sed necessarium factu videbatur ut divinae vocis maximam rationem haberem, et quid illa sibi vellet irem exploratum ad omnes omnino, qui aliquid scire viderentur. Ibi iam, Athenienses – oportet enim verum ad vos dicere – , Canem adiuro, hoc mihi accidisse quod dicam. Qui in summa dignatione erant, ii paene maxime mihi visi sunt manci esse, quaerenti de monitu dei: alii vero qui contemptiores habebantur, ad prudentiam probatiores esse homines. Ostendendus nimirum vobis est error meus, tamquam laboribus me frangentis, ut mihi denique a nemine posthac argui oraculum posset. Nam a civilibus viris transii ad poetas, tum tragicos, tum dithyrambicos, tum ceteros, velut ibi manifesto deprehensurus me illis indoctiorem esse. Ergo in manus sumptis eorum carminibus, quae mihi maxime ab iis elaborata videbantur, eos subinde interrogabam, quid dicerent, ut simul etiam aliquid discerem ab illis. Atqui pudet me vobis verum fateri, cives: attamen fatendum est. Nam prope dixerim, omnes paene qui hic adsunt, istis melius dicerent de iis quae isti composuerant. Ex eo itidem intellexi brevi, etiam poetas quae componerent, non sapientiae copia componere, sed naturae quadam vi et divino instinctu, veluti vates atque fatidicos. Nam hi quoque multa et praeclara dicunt, nec tamen quicquam intelligunt eorum quae dicunt. Eiusmodi quippiam etiam poetis vidi evenire; simulque animadverti, eos propter carminis artem putare, se rerum quoque ceterarum sapientissimos esse homines, quarum non essent. Itaque etiam hinc abii, credens me illis eadem re superiorem esse, qua fuissem oratoribus. Postremo ad artifices ivi. Nam conscius mihi eram, nihil propemodum me scire; hos autem noram futurum esse ut invenirem multa et praeclara doctos. Neque ea quidem me fefellit opinio; sed sciebant res quas ego nesciebam, et hactenus me sapientiores erant. Verum, Athenienses, eodem vitio, quo poetae, laborare mihi visi sunt etiam boni opifices. Quod artem praeclare tractarent, putabant se quisque ceterarum quoque rerum vel maximarum sapientissimos esse. Atque hic eorum error sapientiam illam obscurabat. Quocirca me ipse interrogabam oraculi nomine, utrum vellem talis qualis essem esse, ita ut neque ad sapientiam illorum essem ullius rei sapiens, neque ad illorum imperitiam imperitus, an utrumque eorum quae illi haberent habere. Ac respondi mihi ipsi atque oraculo, satius esse, me sicut essem esse. Ex hoc iam examine, Athenienses, et multae mihi inimicitiae contractae sunt, longeque acerbissimae illae et gravissimae: quo factum est ut multa mihi crimina conflata sint: et nomen hoc additum est quo sapiens vocor. Credunt enim qui adsunt, quoties ulla in re alium redarguo, in ea ipsum me esse sapientem: at illud vix dubium est, Athenienses, quin revera sapiens sit deus, illoque responso id significet, humanam sapientiam parvi faciendam esse ac potius nihili. Videturque non de Socrate id dicere, sed usus esse tantum meo nomine, me exemplum proponens, quasi dicat: Is vestrum, homines, sapientissimus est, quisquis ut Socrates cognovit nihili se esse ad veram normam sapientiae. Quamobrem ego ad hunc usque diem circumiens quaero scrutorque monitu dei, tum in civibus, tum in hospitibus, si quem eorum arbitror sapientem esse; qui ubi mihi non videtur, dei causam agens ostendo eum non esse sapientem. Itaque prae eo negotio nullum mihi otium fuit nec rerum civilium ullius memorabilis agendae, nec domesticarum; sed in extrama versor paupertate propter hoc dei ministerium. Praeterea qui me assectantur sponte adolescentes, quibus maxime otium est, ditissimorum illi patrum, eos delectat audire quum explorantur homines: ipsique saepe me imitantur; ita operam dant ut alios explorent; postea, credo, inveniunt magnam copiam hominum, qui se putant aliquid scire, sed aut pauca sciunt, aut nihil. Hinc ergo ii qui ab illis explorantur, irascuntur mihi, non illis; et dicunt, Socratem esse quendam impurissimum, ab eoque corrumpi adolescentes. At ubi aliquis eos rogat, quibus factis et qua doctrina, nihil quidem habent dicere, sed rem ignorant; tamen ut ne haerere videantur, ista quae in omnes sapientiae studiosos in promptu sunt convicia, iaciunt, scrutari eum coelestia et subterranea, deosque non statuere, et inferiorem causam efficere superiorem. Nam verum, ut arbitror, nolint dicere, suam et scientiae simulationem et rerum omnium inscitiam patefactam esse. Quoniam igitur illi, opinor, ambitiosi sunt et vehementes et multi, et de compacto et persuasibiliter de me dicunt, impleverunt aures vestras, et pridem et nunc vehementer criminando. Ex quibus et Melitus me adortus est et Anytus et Lyco: Melitus, quod poetarum nomine dolet; Anytus, quod opificum et eorum qui rempublicam tractant; Lyco, quod nomine rhetorum. Quapropter, sicut initio dixi, admirer, si ego vobis possim tam brevi tempore hanc invidiam eximere, in tantum auctam. Habetis, Athenienses, ea quae vera sunt: nam ego nec magnum quicquam nec tantillum vobis occultans aut dissimulans, causam dico. Tametsi propemodum scio, iisdem veris dicendis me in odium incurrere. Quae res argumento est, vera me loqui, idque esse meum crimen, et has rei causas esse. Itaque sive nunc, sive posthac ista quaesieritis, ea ita esse invenietis.

Возрастное ограничение:
12+
Дата выхода на Литрес:
22 октября 2017
Объем:
50 стр. 1 иллюстрация
Переводчик:
Правообладатель:
Public Domain